- RHINOCEROS
- RHINOCEROSquasi naricornis, quod in nare cornu, idque praevalidum habeat; speculum divinae Providentiae: apud Hiob. est c. 39. v. 12. ubi tamen alii malunt Monoceros reddere. Cum elephanto. viribus licet impar. congressus si ventrem eius attingat, cornu illum suo aperit. Plin. l. 8. c. 20. Cornu ad saxa limatô praeparat se pugnae, in dimicatione alvum maxime petens, quam scit esse molliorem, longitudo ei par, crura multa breviora, color buxeus. Vide quoque Diodor. Sic l. 14. et Strabonem, l. 10. Georg. de Sepibus, Descript. Kircheriani Musaei, p. 30. sic de eo: Animalestgrande, durissimô et solidissimô coriô seu thorace ferreô loricatum. Corporis mole elephanto non impar. nisi quod breviores habet pedes. Caput ad modum suum in rostro acutius, et usque ad frontem productius, grossissimi et robustissimi colli, os repandum, inter nares excrescit cornu rotundum et robustissimum, parumque versus frontem incurvatum, ferrugineô nigrore; cauda more boum. Nonnullis duo cornua, maius inter nares. minus supra: feritate, dolô, robore animalium nulli cedit. —— Habet Musaeum tria cornua, duo minora bipalmaria in longitudine et 7. unciarum, in calcis radice diametrum. Tertium subtilius, cum in calce semipalmarem solum expleat diametrum indeque ultra 3. palmos in a cumen decrescat, prioribus acutius. Sed quod de magnitudine ait refellitur ex Strabone, l. 16. ubi bove vel taurô rhinocerotem maiorem non esse, docet. Nec geminum cornu, quod ex Martiali, l.Spectac. Epigr. 22. Pausania et Scaligero adfert, dubiô caret. Annô certe Christi 1515. ex India in Lusitaniam advectum rhinocerotem, accurate depinxit Alb. Durerus, sui temporis Apelles: e cuius prototypoexpressa ἔκτυπα per totam Europam sparsa sunt, quae cornu nullum exhibent in fronte, ubi pusillum eminere ait Scaliger. Sed supra cornu, quod est in nare infima, quatuor tubercula, quorum summum frontem, coetera glabram in ima parte attingutn, Sam Bochartus, Hieroz. Parte prior. l. 3. c. 26. ubi de gemino cornu rhinocerotis, apud Martialem, d.l. varia affert, ut etc. seq. Coeterum animal hoc Aristoteli notum non fuit; primus illud descripsit Agatharchides, sub Ptolemaeo VI. post quem Artemidorus, Diodorus, Strabo qui viderat, Plinius, Solinus, Aelianus, Oppianus, Philostratus, Dio, P)ausanias, Alii. In spectaculo primus exhibuit Cn. Pompeius M. teste Pliniô et Solinô, c. 33. Dein Domitianus non semel, ubi elephantos, leopardos, leones, tauros, ursos aliasque feras in arena devicit, ut ex parteapud Martialem ubi supra legimus. Inter Sueciae Reges, Suercherus III. in gentilitio scuto, leone usus est, utrinque tamen Rhinocerote erectô, et hastam vexillatam cum insignibus Suecorum Gothorumque praeferente, ac una clypeum apprehendente, collôque diademate redimitô, Spenerus Oper. Heraldic. Parte 2. ubi de Sueciae Reg. Aliud ab eo Monoceros, de quo vide infra, ubi de Unicornu. Sed et Rhinoceros, avis nomen est, quae eadem cum Pica Brasiliae, vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.